monumenta.ch > Plinius > sectio 168

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 168
{XLIX} Nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. nonnusquam vero et albi, sicut in Tarquiniensi Anicianis lapicidinis circa lacum Volsiniensem et in Statoniensi, quibus ne ignis quidem noceat. iidem et in monimentis scalpti contra vetustatem quoque incorrupti permanent; ex iis formae fiunt, in quibus aera funduntur.